AEGYPTIACA Praefectura

AEGYPTIACA Praefectura
AEGYPTIACA Praefectura
trtulus honorarius, sine re, nonnullis conferri olim ab Imperatorib. solitus. Sic apud Ael. Spartian. Hadriano., c. 7. Dacia Turboni credita, titulô Aegyptiacae Praefecturae (h. e. ait Salmas. infulis Praefecturae Aegyptiacae) quo plus haberet auctoritatis, ornatô. Ubi videmus Daciae praefectum etiam titulô huius Praefecturae participare Adrianum, h. e. insignia illi deferre Praefecti Augustalis. Quemadmodnm ornamenta Consularia cum alicui deferebantur, non Consulem eum factum designabant, nisi titulô tantum et nomine tenus. Fuit autem hoc Tiberii institutum, ut referunt Tacitus l. 1. Ann. c. 80. Tranquillus in Tiber. c. 63. provinciae alicuius praefecturam alii deferre, nomine tenus, alii eam regendam credere. Aegyptiacae vero Praefecturae honor illis defertur, quia inter praefecturas Ordini Equestri proprias, Augustalis Aegypti praecipua fuit dignatio. Neque novum est, ut alicui et insignia et salaria maioris ordinis virtutis ergo decernantur. Vide Ep. Valeriani Aug. ad Procuratorem Syriae de honoribus Aureliani Tribuni Leg. ubi inter alia, Haec autem ommia idcirco specialiter non quasi Tribuno, sed quasiDuci, detuli, quia Vir talis est, ut ei etiam plura deferenda sint. Vide Salmas. et Casaubon. ad loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”